ALBERTUS II

ALBERTUS II
I.
ALBERTUS II.
Patris in Electoratu Saxonico successor, cum Gunthero Archiepiscopo Magdeburgensi bellum variâ fortunâ gessit. Periit secundum aliquos, in sollennitate coronationis Alberti I. Imperatoris turbâ oppressus. Eô, inter alios, ex Agnete Rudolfi I. Imperatoris filia natus est Rudolfus successor, et Albertus Episcopus Pataviensis.
II.
ALBERTUS II.
cognomentô Iunior, fil. prioris, Pater fuit Iohannis: quô natus.
III.
ALBERTUS II.
cognomine Honorisicus, fil. Alberti IV. Auftriae Ducis a Sigismundo Imperatore socero suo primum Moraviam tenuit, hinc post eius mortem Bohemiae Ungariaeque regnum.
Post quae A. C. 1438. Imperium etiam accepit, ter unô annô coronatus. Uladislaum Polonum e Bohemia amovit, factiones attrivit; advocatus a Georgio Serviae Despota Amurathem ad solvendam Albae Graecae obsidionem coegit, sed in reditu, ex esu peponum solutô ventre, obiit, A. C. 1439. Pater Ladiflai posthumi, Hungariae Regis. Successor in Imperio fuit Fridericus III.
Principes varii.
Ex Familia Austriaca.
IV.
ALBERTUS II.
cognomine Sapiens, vel Contractus, quod ex veneno fraude Medici sumptô debilitatus esset, initio Canonicus Passaviensis, demum duxit Iohannam, ultimi Comitis Pfirtensium Ulrici heredem; inter agnatum Iohannem et Helvetios pacem fecit. Sed A. C. 1351. aliud illi ortum bellum cum Tigurinis, quam ob causam hi foederi accessêre. Cum Venetis etiam in Foro Iulio et Marchia Tarvisina ipsi res fuit, A. C. 1353. et cum bellum recruduisset A. C. 1357. pace factâ, Wirtenbergicum quoque comitem Comitatum Hohenbergensem infestantem, repressit: Ceterum aucupii, quam regiminis, ut scribunt quidam, studiosior. Pater fuit Rudolfi cognomen ô Ingeniosi, Friderici cognomine Splendidi, Alberti III. Austriacae et Leopoldi Tirolensis lineae conditorum.
V.
ALBERTUS II.
fil. Ottonis I. praefati, fratri Ottoni II. in Electoratu successit; Friderico II. Imperatori gratissimus, cum Pomeranis Boleslao ac Casimiro bellum habuit. Pater ex Mechtilde Lusata Iohannis et Ottonis III.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Albertus — steht für: eine Anstecknadel der Studenten der Albertus Universität Königsberg. Siehe: Albertus (Couleur) die lateinische Version des Namens Albert Albertus ist der Name folgender Personen: Albertus (Gegenpapst), Gegenpapst (1102) Albertus… …   Deutsch Wikipedia

  • ALBERTUS V — ALBERTUS V. Vide Albertus II. Imperator …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Albertus [1] — Albertus, 1) A. Magnus, s. Alber; 2) Lorenz, lebte im 16. Jahrh. (wahrsch.) zu Würzburg, Verfasser einer der ältesten deutschen Grammatiken, Augsb. 1573 …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Albertus [2] — Albertus, 1) brandenburgische Goldmünze aus dem 16. Jahrh. vom Markgrafen Albrecht, von doppeltem u. einfachem Dukatenwerth; 2) Goldmünze von Albrecht von Oestreich von 1620, = 2 Fl. 7 Kr.; 3) Goldgülden vom Erzbischof Albert von Mainz 1525 …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ALBERTUS IV — ALBERTUS IV. cognomine Patiens, seu Mirabilia mundi, fil. prioris, cum Iodoco Moraviae Marchione rem habuit, pari cum Patre fato dysenteriâ exstinctus. Omnium artium peritus et eruditorum Maecenas. Eô genitus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Albertus — Forme latinisée du nom de personne Albert, Albrecht (voir Aubert) portée notamment en Moselle …   Noms de famille

  • ALBERTUS — I. ALBERTUS Dux Megapolitanus a Suecis Magni tyrannidem, cuius ipse ex sorore nepos erat, non ferentibus, Rex electus, Magnum vicit. Mox et ipse ex otio in tyrannidem prolapsus, nobilitatem sensit inimicam. Unde a Margareta, filia Valdemiri… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALBERTUS I — I. ALBERTUS I. Dux Austriae, vide Albertus I. Imperat. II. ALBERTUS I. Princeps Anhaltinus, fil. Sigfridi, Servestanae lineae auctoris, ex Catharina Gleichia: genuit ex Elisabetha Brandenburgica Woldemarum seniorem, qui A. C. 1367. praeliô Magni… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Albertus — Albert Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Albert est un nom propre qui peut désigner : Sommaire 1 Prénom et son étymologie 1.1 Variantes linguistiques …   Wikipédia en Français

  • Albertus, B. (13) — 13B. Albertus Mon. (6. Jan.) Der sel. Albert, seiner Geburt nach ein Graf von Schömberg, war Mönch des Klosters Breitenau im Bisthum Mainz, und wurde in dem Maaße, als er sich im Leben erniedrigte, nach seinem Tode von Gott erhöht, indem… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”